monumenta.ch > Tertullianus > sectio 11

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Tertullianus, Apologeticus adversus Gentes, 48, 11
Ideoque nec mors iam, nec rursus ac rursus resurrectio, sed erimus iidem qui nunc, nec alii post: Dei quidem cultores apud Deum semper, superinduti substantia propria aeternitatis; profani vero et qui non integri ad Deum, in poena aeque iugis ignis, habentis ex ipsa natura eius, divinam scilicet subministrationem incorruptibilitatis . Noverunt et Philosophi diversitatem arcani et publici ignis.